monumenta.ch > Servius > 125
   

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 125

1 namque sub oebaliae memini m. t. a. q. n. v. f. c. g. Oebalia ipsa est Laconica: unde de Castore et Polluce ait Statius "Oebalidae fratres".
2 Galaesus vero fluvius est Calabriae, qui iuxta civitatem labitur Tarentinam, in qua se hortos optimos vidisse commemorat.
3 Oebaliae autem turres ait, quas condiderant hi qui de Oebalia venerant: nam, ut etiam in tertio Aeneidis diximus, Lacones, diu bello attriti ab Atheniensibus et inopiam timentes virorum, praeceperunt ut virgines eorum cum quibuscumque concumberent: quo facto cum post victoriam iuvenes de incertis parentibus nati erubescerent originem suam - nam et Partheniatae appellabantur - , duce Phalanto, octavo ab Hercule, navigiis profecti, venerunt ad oppidum Calabriae, quod Taras Neptuni filius condiderat, et id auctum habitaverunt.
4 et aliter: Oebaliam arcem Tarentinam dicit a Lacedaemonio Oebalo, longe petito epitheto, quia Lacedaemonii duce Phalanto Tarentum condiderunt.
Servius HOME

bav1646.101 bnf7960.44 bnf7962.18 med221.84