1 | cresceret in ventrem cucumis in curvaturam. |
2 | ideo autem sic, quia 'per herbam'; nam rectus crescit, si pendeat. |
3 | sane 'hic cucumis' 'huius cucumis' declinatur, sicut 'agilis', secundum idoneos: nam neoterici 'huius cucumeris' dixerunt, sicut 'pulvis pulveris'. |
4 | sera comantem narcissum sero flores habentem. |