Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 111
1 | hellespontiaci s. t. p. non dicit Priapum illic esse debere, sed praecipit tales esse hortos, ut mereantur deum habere custodem. |
2 | hic autem Priapus fuit de Lampsaco civitate Hellesponti, de qua pulsus est propter virilis membri magnitudinem. |
3 | post in numerum deorum receptus, meruit esse numen hortorum. |
4 | de hoc Horatius "nam fures dextra coercet obscenoque ruber porrectus ab inguine palus; ast inportunas volucres in vertice harundo terret fixa". |
5 | dicitur autem praeesse hortis propter eorum fecunditatem: nam cum alia terra semel aliquid creet, horti numquam sine fructu sunt. |
6 | et aliter: quoniam in Lampsaco, civitate Hellesponti, nutritus est. |
7 | hunc Liberi et Veneris volunt filium, hortis et vineis custodem. |