monumenta.ch > Servius > 25
   

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 25

1 in medium sev stabit iners sev profluet v. 'in medium' non ad umorem rettulit, sed absolute dicit.
2 et inertem hic pro otioso posuit, ut in bucolicis "libertas quae sera tamen respexit inertem": quae vox ponitur pro ignavo, ut "spumantemque dari pecora inter inertia votis optat aprum", et pro eo, qui sine arte sit, ut apud Lucilium in tertio decimo "ut perhibetur iners, ars in quo non erit ulla".
3 in medium ordo est 'in medium transversas salices et grandia conice saxa'.
Servius HOME

bav1646.99 bnf7960.43 bnf7962.17 med221.83