Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 7
1 | numina laeva prospera, ut "intonuit laevum". |
2 | et aliter: 'laeva' hic in bono posuit, ut "intonuit laevum"; alibi autem in malo ponit cum dicit "saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset, de caelo tactas memini praedicere quercus". |
3 | vocatus pro 'invocatus': vel quia poetae in tutela eius sunt, vel quia pater est Aristaei, qui primus invenit, unde apes fieri possent. |
4 | vocatus apollo aut quasi poeta Apollinem invocat: aut quasi pastoralem deum: nam Apollo νόμιος dicitur. |