Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 1
1 | protinus aerii mellis caelestia dona exeqvar rhetorice dicturus de minoribus rebus magna promittit, ut et levem materiam sublevet et attentum faciat auditorem. |
2 | sane perite, quoniam scit breve esse opus hoc de apibus et intra paucos versus posse consumi, usus est translationibus ad dilatandam materiam, dicens apes habere reges, praetoria, urbes et populos. |
3 | sane sciendum, ut supra diximus, ultimam partem huius libri esse mutatam: nam laudes Galli habuit locus ille, qui nunc Orphei continet fabulam, quae inserta est, postquam irato Augusto Gallus occisus est. |
4 | protinus deinceps, exinde, etiam floreum agrum exsequar, sicut sum ceteros exsecutus. |
5 | aerii mellis nam mel ex rore colligitur, qui utique defluit ex aere: unde est et 'caelestia dona', id est munus deorum. |
6 | antea enim mel inveniebatur in foliis, ut "mellaque decussit foliis". |
7 | et aliter: sive quod Iuppiter melle nutritus sit in insula Creta: sive quod in aere concipiatur: nam, ut ait Cornelius Celsus, apes ex floribus ceras faciunt, ex rore matu tino mel. |