Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 532
1 | ( quaesitas ad sacra boves iunonis) manifestum est a Cydippe, Argivae Iunonis sacerdote, hoc tractum, quae, cum boves deessent, filios suos Clebin et Bitonem plaustro subiunxit et sic ad templum deducta est, quod fas non erat illam venire sine plaustro: nam apparet ad sacra Iunonis boves in illis regionibus defuisse, in quibus pestilentiam fuisse demonstrat. |
2 | 'inparibus' autem non simile iugum ferentibus, cum alter maior esset, alter minor. |
3 | et uris inparibus ductos a. a. d. c. bubus agrestibus et ipsis inaequalibus: nam uri agrestes boves sunt, ut diximus supra. |
4 | et hoc poetice dicit. |
5 | ceterum veritas haec est. |
6 | cum mos esset, sacerdotem Argivam iunctis bubus ire ad templa Iunonis, et sollemni die boves non invenirentur - pestilentia enim quae per Atticam, ut diximus, transierat, universa consumpserat - , duo sacerdotis filii, Cleobis et Bito, matrem, subeuntes iugum, ad templa duxere. |
7 | tum Iuno, pro bans eorum religionem, obtulit matri, ut quod vellet posceret filiis: illa pia responsione ait, ut quod sciret dea utile mortalibus, ipsa praestaret. |
8 | altero itaque die sacerdotis iuvenes reperti sunt mortui: ex quo probatum est, nihil esse morte praestantius. |
9 | quod Herodotus apud Graecos plenissime commemorat in prima historia. |
10 | 'donaria' autem proprie loca sunt, in quibus dona reponuntur deorum, abusive templa: nam ita et pulvinaria pro templis ponimus, cum sint proprie lectuli, qui sterni in templis plerisque [supervenientibus] consuerunt. |