monumenta.ch > Servius > 511
   

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 511

1 mox erat hoc ipsum exitio quod saluti esse putabatur.
2 et hoc est, quod paulo post dicturus est "quaesitaeque nocent artes".
3 furiisque refecti quia languentia corpora in vires quodammodo excitat furor et facit ea in exitium convalescere.
Servius HOME

bav1646.97 bnf7960.42 bnf7962.16 med221.81