monumenta.ch > Servius > 498
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 497 <<<    

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 498

1 atque inmemor herbae 'herbae' pro 'herbarum', ut ipse "inmemor herbarum quos est mirata iuvenca" et rursum "carpit enim vires paulatim uritque videndo femina nec nemorum patitur meminisse nec herbae". ergo (ut) hic vel amore vel miraculo carminis oblivionem herbae factam dicit, ita illic occupatione morbi.
2 quidam volunt ideo dictum 'studiorum atque inmemor herbae', quod antiqui in pratis certamina exhibere consueverant. [reliqua grammatici legunt.]
Servius HOME

bav1646.97 bnf7960.42 bnf7962.16 med221.81