1 | autumni incandvit aestv exarsit prima autumni parte, quae semper gravem efficit pestilentiam. |
2 | ut autem autumnus abundet morbis, facit hoc confine frigoris et caloris: quod licet etiam vernum tempus habeat, caret morbo, quia tunc corpora praecedenti durata sunt frigore, quae autumnus corrumpit, laxiora inveniens post aestatis calorem. |