Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 478
1 | hic quondam morbo c. m. c. e. t. describit pestilentiam Venetiae, Galliae, Illyrici. |
2 | nam quodam tempore cum Nilus plus aequo excrevisset et diu permansisset in campis, ex aqua fluminis et calore provinciae diversa et plurima in limo animalia sunt creata, quae, recedente in alveos suos Nilo, et integra et quae semiplena fuerant, putrefacta sunt. |
3 | exinde corrupto aere nata pestilentia est, quam auster flans primo ex Aegypto ad Atticam provinciam pepulit, mox inde in tractum Venetiae et Illyrici: quae quaqua universa vastavit. |
4 | hanc autem pestilentiam ordine, quo diximus, plenissime est Lucretius exsecutus. |
5 | et aliter: 'morbo caeli', quia cor ruptus aer morbi causa est, ut ipse "corrupto caeli tractu". |
6 | et 'tabo' abutitur pro pestilentia. |
7 | miseranda tempestas pessima, inferens rem dignam miseratione. |