1 | incautum vulgus quod sibi praecavere non possit, ut est apud Sallustium "repente incautos agros invasit", id est quibus praecautum securum non est, ut est "incautum patriasque obtruncat ad aras". |
2 | incautum vulgus quod se morbosi pecoris contagione abstinere non novit. |