monumenta.ch > Servius > 456
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 455 <<<    

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 456

1 et meliora deos sedet omnia p. maiores enim expugnantes religionem, totum in experientia collocabant: Sallustius "non votis neque suppliciis muliebribus deorum auxilia comparantur: vigilando, laborando prospere omnia cedunt.
2 ubi socordiae tete atque ignaviae tradideris, nequiquam deos implores: irati infestique sunt".
Servius HOME

bav1646.95 bnf7960.42 bnf7962.16 med221.80