monumenta.ch > Servius > 431
   

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 431

1 inprobus insatiabilis.
2 ingluviem ventris capacitatem.
3 et aliter: Varro ad Ciceronem in libro xxiii.
4 "ingluvies tori", inquit, "sunt circa gulam, qui propter pinguedinem fiunt atque inter iectas habent rugas".
5 sed nunc pro gula positum.
6 et 'improbus' hic avidus.
7 ranis loqvacibus clamosis.
8 et 'loquacibus' ideo, quia ex hominibus factae sunt, ut dicit Ovidius.
Servius HOME

bav1646.95 bnf7960.42 bnf7962.16 med221.80