Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 391
1 | munere sic niveo l. s. c. d. mutat fabulam: nam non Pan, sed Endymion amasse dicitur Lunam. |
2 | qui spretus pavit pecora candidissima et sic eam in suos inlexit amplexus: cuius rei mystici volunt quandam secretam esse rationem. |
3 | si credere dignum est tantum de Luna sacrilegium. |
4 | et aliter: ( fefellit) id est cepit et fefellit. |
5 | et bene 'si credere dignum est', quia dicturus erat impie in deam. |
6 | fabula sic est: Pan cum Lunae amore flagraret, ut illi formosus videretur, niveis velleribus se circumdedit atque ita eam ad rem veneriam illexit. |
7 | huius opinionis auctor est Nicander: nec poterat esse nisi Graecus. |