1 | specubus artis fuerat 'specibus', quia quarta declinatio 'u' in 'i' vertit et ita facit dativum pluralem, ut 'ab hoc fluctu' 'his fluctibus'; sed quia pinguius sonat et melius, 'specubus' dicimus. |
2 | unum tamen nomen est, quod aliter non dicimus, ut 'tribubus'. |