1 | caeduntque securibus umida vina etiam vinum naturaliter calidum illic gelatur. |
2 | intellegimus autem peregrinum: nam illic non nascitur, sicut paulo post ipse docet dicens "fermento atque acidis imitantur vitea sorbis". |
3 | sane volunt physici vinum non gelare: unde hoc loco aut hyperbole est, aut quia dixit 'umida', aquae mixta intellegamus; ita enim gelare dicuntur. |