monumenta.ch > Servius > 332
   

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 332

1 sicubi magna iovis antiqvo r. q. quia omnis quercus Iovi est consecrata.
2 quod autem dicit 'Iovis quercus' et 'ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra', non re vera consecratos lucos nos dicit petere debere, sed ita densos, quales sunt illi, quos religio defendit: unde apparet Iovis quercum et sacram umbram generalia esse, non specialia epitheta; nam ut diximus, et omnis quercus Iovi est consecrata, et omnis lucus Dianae.
Servius HOME

bav1646.92 bnf7960.42 bnf7962.15 med221.78