monumenta.ch > Servius > 313
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 312 <<<     >>> Ad v. 314

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 313

1 miseris nautis qui frequenter patiuntur pericula.
2 'in usum' autem 'castrorum' ideo dixit, quia de ciliciis et poliuntur loricae et teguntur tabulata turrium, ne iactis facibus ignis possit adhaerere.
3 et bene laudat capellas, dicens ciliciorum usum et in mari et in terra prodesse mortalibus, hoc est in duobus elementis concessis hominibus.
4 et aliter: 'usum in castrorum', quod inde tor menta fiant, itemque cilicia, quae Celsus ait retulisse Varronem ideo sic appellari, quod usus eorum in Cilicia ortus sit.
Servius HOME

bav1646.91 bnf7960.42 bnf7962.14 med221.77

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik