1 | milesia vellera lanae pretiosissimae: nam Miletus civitas est Asiae, ubi tinguntur lanae optimae: ipse in quarto "Milesia vellera nymphae carpebant", Cicero in Verrem "quid a Milesiis lanae sustulerit". |
2 | magno autem mutentur ingenti pretio comparentur: nam apud maiores omne mercimonium in permutatione constabat, quod et Gaius Homerico confirmat exemplo. |
3 | et aliter: usus hic utilitas et fructus. |
4 | vellera autem a vellendo dicta. |