Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 280
1 | hinc demum hippomanes vero quod n. d. p. scit lectum esse apud Hesiodum, herbam esse quandam, quae hippomanes vocatur, quasi ἵππου μανία : si enim eam comederint equi, furore quatiuntur. |
2 | unde nunc adiecit 'vero quod nomine dicunt': nam vult illam herbam abusive hippomanes dictam, quod possint equi furere et alia quacumque ratione. |
3 | re vera autem hippomanes dicit esse virus, defluens ex equarum inguinibus quo tempore feruntur amoris furore, ut sit hippomanes virus natum ἀπὸ τῆς μανίας τῆς I(/PPOU . ordo 'hinc virus lentum ab inguine destillat, quod vero nomine hippomanes dicunt pastores'. |
4 | 'vero nomine' quoniam Theocritus herbam dicit nasci in Arcadia, qua gustata equae in libidinem arde scunt, et Theophrastus carunculam in fronte equini pulli. |
5 | 'hippomanes' ἀπὸ τῆς ἵππου μανίας, id est ab equae insania, defluens ex equarum inguinibus, quo tempore virus natum ἀπὸ τῆς μανίας τῆς ἵππου. |