Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 268
1 | glauci potniades m. m. a. quadrigae Potnia civitas est, de qua fuit Glaucus. |
2 | qui cum sacra Veneris sperneret, illa irata equabus eius inmisit furorem, quibus utebatur ad currum, et eum morsibus dilaceraverunt. |
3 | ordo autem talis est 'quo tempore Glauci membra malis absumpserunt Potniades quadrigae'. |
4 | hoc autem ideo fingitur, quod eis furorem Venus inmiserit, quia dilaniatus est Glaucus, effrenatis nimia cupiditate equabus, cum eas cohiberet a coitu, ut essent velociores. |
5 | et aliter: Glaucus, Sisyphi filius, cum ad gymnicum certamen quadrigam duceret, adplicuit ad vicum Boeotiae Potnias et equas potum ad fontem sacrum per ignorantiam duxit, unde qui bibissent in furorem agi solebant. |
6 | itaque illum equae, furore ex agitatae, in ipso certamine curru effudisse ac morsibus laniasse dicuntur. |