Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 258
1 | quid ivuenis ne forte occurreret, illa animalia carere ratione, dicit etiam homines gravius in amore moveri. |
2 | fabula talis est: Leander et Hero, Abydenus et Sestias, fuerunt invicem se amantes. |
3 | sed Leander natatu ad Hero ire consueverat per fretum Hellesponticum, quod Seston et Abydon civitates interfluit. |
4 | cum igitur iuvenis oppressi tempestate cadaver ad puellam delatum fuisset, illa se praecipitavit e turri. |
5 | et aliter: Leandri nomen occultavit quia cognita erat fabula. |