monumenta.ch > Servius > 223
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 222 <<<    

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 223

1 reboant resultant, remugiunt.
2 est autem graecum verbum; nam apud Latinos nullum verbum est, quod ante 'o' finalem 'o' habeat, excepto 'inchoo', quod tamen maiores aliter scribebant, aspirationem interponentes duabus vocalibus, et dicebant 'incoho': tria enim tantum habebant nomina, in quibus 'c' litteram sequeretur aspiratio 'sepulchrum' 'Orchus' 'pulcher', e quibus 'pulcher' tantum hodie recipit aspirationem.
Servius HOME

bav1646.89 bnf7960.42 bnf7962.14 med221.76

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik