monumenta.ch > Servius > 472 > 208
   

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 208

1 duris parere lupatis frenis asperrimis.
2 dicta autem lupata a lupinis dentibus, qui inaequales sunt, unde etiam eorum morsus vehementer obest.
3 et aliter: lupatum freni genus est, quo temperantur ora, quae ductui repugnant.
Servius HOME

bav1646.89 bnf7960.42 bnf7962.14 med221.76