monumenta.ch > Servius > 152
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 151 <<<     >>> Ad v. 153

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 152

1 hoc quondam monstro argumentatur ab exemplo, dicens, oestro contra paelicem se defendisse Iunonem.
2 nota autem est fabula, Io, Inachi filiam, a Iove adventu Iunonis esse conversam in vaccam: cui Iuno inmisit oestrum, quo toto orbe fatigata tandem aliquando venit ad Aegyptum, et illic in Isim conversa est.
3 transiit autem per mare angustum, quod Bosphoron appellatum est, nunc Hellespontum nominatur.
Servius HOME

bav1646.88 bnf7960.42 bnf7962.13 med221.75

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik