1 | sicci quare 'sicci', cum ripam dixerit? ostendit hunc non esse fluvium, sed rivum, ut alibi "et arentem Xanthi cognomine rivum". |
2 | sicci tanagri non multum valentis. |
3 | Tanager autem fluvius est Lucaniae. |
4 | et 'sicci' ad tempus aestatis relatum est: est enim torrens hieme. |
5 | et hoc dicit, armentorum mugitu cuncta resonare. |