monumenta.ch > Servius > 148
   

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 148

1 oestrum grai vertere vocantes 'vertere' ex soni similitudine ὀνοματοποιίαν fecere: non enim possumus accipere, ex latina lingua mutavere, cum constet graecam primam fuisse.
2 οἶστρος autem graecum est: latine asilus, vulgo tabanus vocatur.
3 cui nomen asilo ut "cui Remulo cognomen erat".
4 oestrum grai vertere v. quomodo 'Grai vertere', cum omnia, quae latina sunt, a graeca ratione descendant? solvit quaestionem: Graeci cum myopem primo dixerint, displicuit nomen, quia proprium non erat: oestrum di xerunt, hoc est quia furiam oestrum vocant; dividit enim furia armenta, cum ab eo stimulantur.
5 latine vero hoc animal tabanus dicitur.
Servius HOME

bav1646.88 bnf7960.42 bnf7962.13 med221.75