Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 130
1 | iam nota voluptas sollicitat dicendo 'nota' per transitum tetigit rem ab aliis diligenter expressam: nam equae pullae cum primum coeunt, si macrae sunt, et debilitantur et debiles creant, post primum autem partum tenues esse debent. |
2 | et aliter: 'primos concubitus' anni redeuntis accipiendum: alioquin contrarium videbitur quod infert 'iam nota voluptas'. |
3 | ergo 'primos' poetice pro 'primum'. |
4 | quidam notam voluptatem non coitum, sed desiderium accipi volunt. |