Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 115
1 | frena pelethronii lapithae g. d. Pelethronium oppidum est Thessaliae, ubi primum domandorum equorum repertus est usus. |
2 | nam cum quidam Thessalus rex, bubus oestro exagitatis, satellites suos ad eos revocandos ire iussisset illique cursu non sufficerent, ascenderunt equos et eorum velocitate boves secuti, eos stimulis ad tecta revocarunt. |
3 | sed hi visi, aut cum irent velociter, aut cum eorum equi circa flumen Peneon potarent capitibus inclinatis, locum fabulae dederunt, ut Centauri esse crederentur, qui dicti sunt Centauri ἀπὸ τοῦ κεντᾷν τοὺς ταύρους. |
4 | alii dicunt Centaurorum fabulam esse confictam ad exprimendam humanae vitae velocitatem, quia equum constat esse velocissimum. |
5 | bene autem 'Pelethronii' addidit, quia sunt et alii Lapithae. |
6 | et aliter: Pelethro nios Lapithas ideo appellavit, quia sunt Thessali. |
7 | Pelethronium an trum est, ubi Achillem Chiron erudivit. |
8 | alii Pelethronium regem La pitharum volunt. |
9 | gyrosque dedere pro 'docuere': aliter enim 'frena dedere' et aliter 'gyros'. |
10 | et est syllepsis, cum aliquid assumitur, quod dictum supra non est. |