Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 93
1 | coniugis aduentv pernix saturnus dum cum amata Philyra Saturnus coiret, Ops eius uxor advenit. |
2 | cuius praesentiam veritus, se in equum convertit, qualem potuit numen imitari. |
3 | exinde natus est Chiron, dimidia parte homo, dimidia equus. |
4 | sane 'Ops' cum de uxore Saturni dicimus, 'O' corripitur, ut 'Ops Opis'; cum vero de nympha dicimus 'Opis', longa est 'O', ut "Opis ad aetherium pinnis aufertur Olympum". |
5 | 'pernix' autem ad equum refertur; nam Saturni stella tardissima est. |
6 | et aliter: Saturnus cum Philyram, Oceani filiam, in Thessalia adamasset et cum ea coiret, ad ventante uxore se in equum, illam in equam convertit, atque ita uter que opprobrium effugerunt. |
7 | hinc natus est Chiron centaurus. |
8 | quidam Philyram in florem conversam dicunt vel in arborem, unde liber phi lyrinus dicitur, quo coronae illigantur. |
9 | 'pernix' autem ad equum re fertur; nam tardissimus est Saturnus. |