1 | amyclaei domitus pollucis habenis cyllarus atqui Castor equorum domitor fuit. |
2 | sed fratrem pro fratre posuit poetica licentia, ut "quas illi Philomela dapes" pro 'Progne', item "revocato a sanguine Teucri" pro 'Dardani': aut certe ideo Pollucem pro Castore posuit, quia ambo licenter et Polluces et Castores vocantur; nam et ludi et templum et stellae Castorum nominantur. |
3 | et aliter: Amyclae civitas Laconicae. Xanthum autem (dicit) et Cyl larum equos, quos Neptunus Iunoni dono dedit, illa Castori et Polluci, ut poetae graeculi fabulantur. |