1 | et camuris h. s. c. a. 'camuris' id est curvis, unde et camerae appellantur. |
2 | praecipit autem aures et magnas et hirsutas esse debere. |
3 | et aliter: camuri boves sunt, qui conversa introrsus cornua habent; quibus contrarii patuli, qui cornua diversa habent: laevi, quorum cornua terram spectant; his contrarii licini, qui cornua sursum versum reflexa habent. |