1 | tithoni prima quot a. a. o. c. id est tua facta tot annis celebrabuntur, quot anni sunt a te usque ad mundi principium. |
2 | et modo Tithonum pro Sole posuit, id est pro Titane: nam Tithonus frater Laomedontis fuit, quem proeliantem Aurora dilexit et rapuit; a quo usque ad Caesarem non valde multum tempus est. |
3 | et aliter: ab infinito infinitum, quia Tithoni origo non potest comprehendi. |
4 | et satis in Caesarem blande. |