1 | invidia infelix quae invidentes efficit infelices. |
2 | dicit autem se talia scripturum vel facturum, ut magnitudine sui mereantur invidiam: ipsam tamen invidiam nihil esse nocituram timore poenarum. |
3 | amnem severum tristem. |
4 | contra Terentius "tristis severitas inest in vultu atque in verbis fides". |