monumenta.ch > Servius > 29
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 28 <<<     >>> Ad v. 30

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 29

1 ac navali surgentes aere columnas columnas dicit, quae in honore Augusti et Agrippae rostratae constitutae sunt.
2 Augustus victor totius Aegypti, quam Caesar pro parte superaverat, multa de navali certamine sustulit rostra, quibus conflatis quattuor effecit columnas, quae postea a Domitiano in Capitolio sunt locatae, quas hodieque conspicimus: unde ait 'navali surgentes aere columnas'.
3 nam rostratas Duilius posuit, victis Poenis navali certamine, e quibus unam in rostris, alteram ante circum videmus a parte ianuarum.
Servius HOME

bav1646.84 bnf7960.42 bnf7962.12 med221.72