monumenta.ch > Servius > 25
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 24 <<<     >>> Ad v. 26

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 25

1 purpurea intexti tollant aulaea britanni hoc secundum historiam est locutus.
2 nam Augustus postquam vicit Britanniam, plurimos de captivis, quos adduxerat, donavit ad officia theatralia.
3 dedit etiam aulaea, id est velamina, in quibus depinxerat victorias suas et quemadmodum Britanni, ab eo donati, eadem vela portarent, quae re vera portare consueverant: quam rem mira expressit ambiguitate, dicens 'intexti tollant'; nam in velis ipsi erant picti, qui eadem vela portabant.
4 aulaea autem dicta sunt ab aula Attali regis, in qua primum inventa sunt vela ingentia, postquam is populum Romanum scripsit heredem.
Servius HOME

bav1646.84 bnf7960.42 bnf7962.12 med221.72