monumenta.ch > Servius > 24
    >>> Ad v. 25

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 24

1 vel scaena ut versis d. f. apud maiores theatri gradus tantum fuerunt, nam scaena de lignis ad tempus fiebat: unde hodieque consuetudo permansit, ut componantur pegmata a ludorum theatralium editoribus.
2 scaena autem quae fiebat, aut versilis erat aut ductilis: versilis tunc erat, cum subito tota machinis quibusdam convertebatur et aliam picturae faciem ostendebat; ductilis tunc, cum tractis tabulatis hac atque illac species picturae nudabatur interior: unde perite utrumque tetigit dicens 'versis discedat frontibus', singula singulis complectens sermonibus.
3 quod Varro et Suetonius commemorant.
Servius HOME

bav1646.83 bnf7960.42 bnf7962.12 med221.72

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik