Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 18
1 | centum quadriiugos a. a. f. c. id est unius diei exhibebo circenses, quia, ut Varro dicit in libris de gente populi Romani, olim xxv. |
2 | missus fiebant. |
3 | sed vicesimus quintus dicebatur aerarius, eo quod de collatione populi exhibebatur: qui desiit esse, postquam conferendae pecuniae est consuetudo sublata: unde hodieque permansit, ut ultimus missus appelletur aerarius. |
4 | ergo 'centum cur rus' secundum antiquitatem dixit, sicut etiam 'ad flumina'. |
5 | olim enim in litore fluminis circenses agebantur, in altero latere positis gladiis, ut ab utraque parte esset ignaviae praesens periculum: unde et circenses dicti sunt, quia exhibebantur in circuitu ensibus positis; licet alii a circumeundo dicant circenses vocari. |