monumenta.ch > Servius > 16
    >>> Ad v. 17

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 16

1 in medio mihi caesar erit t. q. t. id est ipsi templum dabo.
2 et verbo usus est pontificali: nam qui templum dicabat, postem tenens dare se dicebat numini, quod ab illo necesse fuerat iam teneri et ab humano iure discedere.
3 quod autem dicit 'in medio', eius templum fore significat: nam ei semper sacratus numini locus est, cuius simulacrum in medio collocatur; alia enim tantum ad ornatum pertinent.
4 tenebit 'tenebit' pro 'possidebit'.
Servius HOME

bav1646.83 bnf7960.42 bnf7962.11 med221.71

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik