monumenta.ch > Servius > 12
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 11 <<<     >>> Ad v. 13

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 12

1 idumaeas palmas abundantes, quantae sunt apud Idumen, civitatem Phoenices: Lucanus "et arbusto palmarum dives Idume".
2 et aliter: Idumaei gens est Syriae.
3 quidam Idumaeas palmas ab Idyma, quae est urbs Lydiae palmarum ferax, dictas vo lunt.
4 plerique Idumam Syriae Iudaeae civitatem tradunt.
Servius HOME

bav1646.83 bnf7960.42 bnf7962.11 med221.71