monumenta.ch > Servius > 7
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 6 <<<     >>> Ad v. 8

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 7

1 hippodameque graeca, quae in η exeunt, plerumque ipsum η in 'ia' solvunt, ut Hippodame Hippodamia, Penelope Penelopia.
2 fabula talis est: Hippodame filia fuit Oenomai, regis Elidis et Pisarum.
3 hic equos habuit velocissimos, utpote ventorum flatu creatos.
4 qui procos filiae multos necavit, sub hac condicione provocatos ad curule certamen, ut aut victus traderet filiam, aut victos necaret.
5 postea cum Pelopem amasset Hippodamia, corrupit Myrtilum, aurigam patris, primi coitus pactione.
6 qui factis cereis axibus cum, victore Pelope, a puella promissum posceret praemium, ab eius marito praecipitatus in mare est, cui nomen inposuit: nam ab eo Myrtoum dicitur pelagus.
7 umeroque pelops insignis eburno Tantalus, pater Pelopis, volens deorum temptare divinitatem, invitatis filium suum epulandum adposuit.
8 a quo omnes dii abstinuerunt, excepta Cerere, quae bracchium eius consumpsit.
9 postea dii, punito Tantalo, cum voluissent eius filium revocare ab inferis, Ceres ei eburneum bracchium restituit.
10 quod ideo fingitur, quia Ceres ipsa est terra, quae corpora universa consumit, ossa tantum reservans.
Servius HOME

bav1646.83 bnf7960.42 bnf7962.11 med221.71