Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 1
1 | te quoque magna pales invocat deam pabuli dicturus de animalibus, sicut de frumentis dicturus et vitibus Cererem invocavit et Liberum. |
2 | sane non est mirandum, usum esse eum prooemio, sicut est usus in primo: nam aliud quodammodo inchoaturus est carmen, pastorale scilicet, post completum georgicum. |
3 | deinde etiamsi unum sit, scimus concessum esse scribentibus, ut iteratione prooemii legentum reficiant interdum laborem: nam et Livius frequenter innovat principia, ut "incensa a Gallis urbe", ut "completis consulibus", et Cicero in Verrinis, qui in frumentaria conciliavit auditorum animos iteratione principii, ut "omnes qui alterum iudices nullis impulsi inimicitiis". |
4 | Pales autem, ut diximus, dea est pabuli: quam alii Vestam, alii matrem deum volunt. |
5 | hanc Vergilius genere feminino appellat, alii, inter quos Varro, masculino, ut 'hic Pales'. |
6 | huic sacra solvuntur xi. |
7 | K#1123. Maiarum die, quae Palilia vocantur. |