monumenta.ch > Servius > 541
   

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 541

1 et iam tempus eqvum f. s. c. allegorice hoc dicit: debemus fatigato ingenio parcere et facere finem carminis.
2 sane non est comparatio, sed translatio, sicut etiam in primi fine diximus.
3 et plerumque volunt, ideo eum dixisse hoc loco carmini georgico finem se esse facturum, quod duo sequentes libri pastorales sunt, non georgici, ut etiam in prima huius carminis parte memoravimus.
Servius HOME

bav1646.82 bnf7962.11 med221.70

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik