1 | fortis etruria crevit secundum historiam: nam constat Tuscos usque ad fretum Siculum omnia possedisse. |
2 | et aliter: maximum enim imperium Etruscorum in Italia fuit, ut ait Livius, ab Alpibus usque ad fretum Siculum: unde totum mare, quod a dextra Italici litoris est, Tyrrhenum dicitur. |
3 | hoc Varro doctius dividit in provincias marinas. |