1 | sicyonia baca trapetis oliva, a civitate Laconicas Sicyone, ubi abundat olea. |
2 | 'trapetis' autem molis olivaribus. |
3 | et declinatur 'trapetum' sicut 'templum': Terentianus "quo supersidens trapeto signa gyris temperat"; quod metrum aptum est olivam terentibus. |
4 | et aliter: quoniam oleum Sicyonium magno in pretio est. |
5 | Sicyon urbs Peloponnesi. |
6 | 'trapetis' autem molis lapideis, ubi oliva molitur. |