1 | insanumque forum litigiosum. |
2 | populi tabularia ubi actus publici continentur. |
3 | significat autem templum Saturni, in quo et aerarium fuerat et reponebantur acta, quae susceptis liberis faciebant parentes: Iuvenalis "tollis enim et titulis actorum spargere gaudes argumenta viri". et aliter: (ubi re ponebantur) negotia publica et rationes populi, quae in tabulis scribun tur, unde tabularia dicta. |
4 | vidit expertus est, ut illic "Aetnaeos vidit Cyclopas Vlixes". |