Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 499
1 | aut dolvit miserans inopem aut invidit habenti Cicero in Tusculanarum quinto libro hoc tractat, in quem cadit una mentis perturbatio, posse in eum omnes cadere, sicut potest omni virtute pollere, cui virtus una contigerit. |
2 | unde nunc Vergilius noluit rustico adsignare misericordiam, ne ei daret etiam ceteras animi passiones, quas novimus et a bonis et a malis rebus venire: a bonis opinatis duas, unam praesentis temporis, ut gaudium, et unam futuri, ut spem; a malis similiter duas, unam praesentis, ut dolorem, et unam futuri, ut metum: quas passiones esse animi non dubium est, unde etiam ipse ait in sexto "hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque", Sallustius etiam in Catilinae bello ait "omnes homines, qui de rebus dubiis consultant, ab odio amicitia, ira atque misericordia vacuos esse decet. |
3 | nam animus haud facile verum providet, ubi illa officiunt". |
4 | ergo aut secundum Ciceronis tractatum hoc dixit; aut, quod absolutius est, intellegamus, ideo rusticum paupertatem non dolere, quod eam malum esse non credit, sed munus deorum: Lucanus de paupertate "o munera nondum intellecta deum". |
5 | est et aliud, quod possumus accipere: ideo rusticum nec bonis nec malis alienis moveri, quia eis non interest, quippe qui ab urbibus est remotus. |
6 | et aliter: non crudelem rusticum inducit, qui inopis non misereatur, sed qui sciens paupertatem malum non esse, pauperis non doleat sortem: et ideo adiecit 'aut invidit ha benti', quia non invidet, sciens divitias bonas non esse. |