monumenta.ch > Servius > 497
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 496 <<<     >>> Ad v. 498

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 497

1 aut coniurato d. d. ab histro id est non eum sollicitat coniuratio barbarorum.
2 Hister autem fluvius est Scythiae.
3 et aliter: Aufidius Modestus legisse se affirmabat, hunc morem esse Da corum, ut cum ad bella proficiscerentur, non prius rem capesserent, quam de Histro certum modum haurientes ore in modum sacri vini, iurarent, non se ad patriae sedes regressuros nisi hostibus caesis; et idcirco Vergilium familiari sibi hypallage usum dixisse Histrum con iuratum, apud quem Daci coniurare consuerunt.
Servius HOME

bav1646.80 bnf7962.11 med221.70