monumenta.ch > Servius > 479
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 478 <<<    

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 479

1 unde tremor terris variae sunt opiniones.
2 alii dicunt ventum esse in concavis terrae, qui motus etiam terram movet: Sallustius "venti per cava terrae citati", Lucanus "quaerentem erumpere ventum credidit".
3 alii aquam dicunt genitalem sub terris moveri et eas simul concutere, sicut vas aquae, ut dicit Lucretius.
4 alii σπογγοειδῆ terram volunt, cuius plerumque latentes ruinae superposita cuncta concutiunt.
5 qua vi maria alta tumescant obicibus r. alii sic accipiunt, quod ruptis obicibus, id est Calpe et Atlante montibus Hispaniae et Mauretaniae, Oceanus eruperit et ista fecerit maria.
6 quod non procedit: si enim hoc esset, non diceret 'tumescant', sed 'tumuerint', cum eruperunt Oceani maria.
7 unde aestuaria Oceani accipimus, qui per Hispanias et Gallias in infinitum erumpit, contempta lege riparum, ad quas rursus recurrit: cuius rei opiniones Lucanus in primo commemorat, dicens "ventus ab extremo pelagus sic axe volutet destituatque ferens, an sidere mota secundo Tethyos unda vagae lunaribus aestuat horis, flammiger an Titan, ut alentes hauriat undas, erigat Oceanum fluctusque ad sidera ducat, quaerite quos agitet mundi labor".
8 ( qua vi maria alta tumescant obicibus ruptis . . . vel quae) tardis mora noctibus obstet Celsus Oceanum significari ait, qui aestu suo diffidit terram inter Mauretaniam et Hispaniam, ut hoc sit 'obici bus ruptis'.
9 causa autem brevium dierum est, quod signa hiemalia transversa oriantur atque occidant, causa longorum dierum, quod aestiva recta oriantur et occidant. ('tardis') tarde venientibus, aestivis acci piendum: unde et 'vel' dixisse videtur, ne bis unum tempus significaret.
Servius HOME

bav1646.80 bnf7962.10 med221.69